- CORRECTOR
- CORRECTORmunus et dignitas erat apud Romanos: qui provincis a Principibus dabantur et in Historia Augusta eius aevi Scriptoribus memorantur. Sic Treb. Pollio, in Tetrico Seniore, c. 23. Aurelianus --- eum quem triumphaverat, Correctorem totius Italiae fecit, i. e. Campaniae, Samnii, Lucaniae, Brutiorum, Apuliae, Calabriae, Hetruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae, omnisque annonariae regionis. Et Vopiscus in Aureliano, c. 39. Pollionem corrigens, Tetricum triumphatum Correctorem Lucaniae fecit: cui uterque Victor conseritit, et cum his Eutropius, l. 9. c. 9. De iisdem Salmas. ad Solin. p. 806. In Imperio quoque Occidentali, sub Vicariis Praefectorum Praetorio multae provinciae fuêre, quae speciales habuêre Rectores, Consulares, Correctores, et Praesides. Ad hanc itaque dignitatem munusque respiciens auctor carminis de Sodoma, sive is Cyprianus fuerit, sive Tertullianus. Lothum Correctorem Sodomorum vocat,Transvena, Corrector Sodomorum, duplicat iras.Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Eccles. c. 22. etc. Corrector literarum Apostolicarum occurrit apud Innocentium III. Pontificem Roman. l. 10. Ep. 86. Vide Vorstium: uti de Correctore fratrum ordinis Grandimontis infra, voce Curiosi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.